- HELICHRYSUS
- HELICHRYSUSmemoratus Plin. l. 21. c. 8. In nomine et Cyani colos: item holochrysi: omnes autem hi flores non fuere in usu, Alex. Mag. aetate; in Dioscoridis antiquissimo exemplari, et apud Hesych. ἐλίχρυσος, flos fuit in coronis celeberrimus, uti ex Alcmane, Ibyco et Cratino laudatis Athen. l. 15. p. 680. palam est. Unde halucinatum Plin. qui Alex. aetate nondum in usu fuisse, affirmat, docet Salmas. ad Solin. p. 966. Vide supra in voce Elichrysos, item ubi de Chrysamhemo, namqueve et sic flos ille ob colorem dictus. Plin. l. 21. c. XI. et 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.